Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (5,31-47)
In illo tempore: Dixit Iesus Iuadeis: Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum; álius est, qui testimónium pérhibet de me, et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me. Vos misístis ad Ioánnem, et testimónium perhíbuit veritáti; ego autem non ab hómine testimónium accípio, sed hæc dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucérna ardens et lucens; vos autem voluístis exsultáre ad horam in luce eíus. Ego autem hábeo testimónium maíus Ioánne; ópera enim, quæ dedit mihi Pater, ut perfíciam ea, ipsa ópera, quæ ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater me misit; et, qui misit me, Pater, ipse testimónium perhíbuit de me. Neque vocem eíus umquam audístis neque spéciem eíus vidístis; et verbum eíus non habétis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non créditis. Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam ætérnam habére; et illæ sunt, quæ testimónium pérhibent de me. Et non vultis veníre ad me, ut vitam habeátis. Glóriam ab homínibus non accípio, sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis. Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis. Quómodo potéstis vos crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam, quæ a solo est Deo, non quǽritis? Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem; est qui accúset vos: Móyses, in quo vos sperátis. Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo meis verbis credétis?”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel