Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,41-51)
In illo tempore: Murmurábant Iudǽi de Iesu, quia dixísset: “Ego sum panis, qui de cælo descéndi”, et dicébant: “Nónne hic est Iésus fílius Ióseph, cuíus nos nóvimus patrem et matrem? Quómodo dicit nunc: ‘De cælo descéndi’?” Respóndit Iésus et dixit eis: “Nólite murmuráre in ínvicem. Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum; et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est scriptum in Prophétis: ‘Et erunt omnes docíbiles Dei.’ Omnis, qui audívit a Patre et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam ætérnam. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt in desérto manna et mórtui sunt. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel