Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (8,1-11)
In illo tempore: Perréxit Iesus in montem Olivéti. Dilúculo autem íterum venit in templum, et omnis pópulus veniébat ad eum, et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam et statuérunt eam in médio et dicunt ei: “Magíster, hæc múlier manifésto deprehénsa est in adultério. In lege autem Móyses mandávit nobis huiúsmodi lapidáre; tu ergo quid dicis?” Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Iésus autem inclínans se deórsum dígito scribébat in terra. Cum autem perseverárent interrogántes eum, eréxit se et dixit eis: “Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat”; et íterum se inclínans scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus, et remánsit solus, et múlier in médio stans. Érigens autem se Iésus dixit ei: “Múlier, ubi sunt? Nemo te condemnávit?” Quæ dixit: “Némo, Dómine.” Dixit autem Iésus: “Nec ego te condémno; vade et ámplius iam noli peccáre.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel