The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
    Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (8,12-20)
   
   In ilo témpore: Íterum ergo locútus est Pharisǽis Iésus dicens: " Ego sum lux mundi; qui séquitur me, non ambulábit in ténebris, sed habébit lucem vitæ ". Dixérunt ergo ei pharisǽi: " Tu de teípso testimónium pérhibes; testimónium tuum non est verum ". Respóndit Iésus et dixit eis: " Et si ego testimónium perhíbeo de meípso, verum est testimónium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescítis unde vénio aut quo vado. Vos secúndum carnem iudicátis, ego non iúdico quemquam. Et si iúdico ego, iudícium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. Sed et in lege vestra scriptum est, quia duórum hóminum testimónium verum est. Ego sum, qui testimónium perhíbeo de meípso, et testimónium pérhibet de me, qui misit me, Pater ". Dicébant ergo ei: " Ubi est Pater tuus? ". Respóndit Iésus: " Neque me scitis neque Patrem meum; si me scirétis, fórsitan et Patrem meum scirétis ". Hæc verba locútus est in gazophylácio docens in templo; et nemo apprehéndit eum, quia necdum vénerat hora eíus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut