The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1,26-38)
   
   In illo témpore: Missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ióseph de domo David, et nomen vírginis María. Et ingréssus ad eam dixit: “Ave, grátia plena, Dóminus tecum.” Ipsa autem turbáta est in sermóne eíus et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait ángelus ei: “Ne tímeas, María; invenísti enim grátiam apud Deum. Et ecce concípies in útero et páries fílium et vocábis nomen eíus Iésum. Hic erit magnus et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eíus, et regnábit super domum Iácob in ætérnum, et regni eíus non erit finis.” Dixit autem María ad ángelum: “Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco?” Et respóndens ángelus dixit ei: “Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: ideóque et quod nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua et ipsa concépit fílium in senécta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocátur stérilis, quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum.” Dixit autem María: “Ecce ancílla Dómini; fiat mihi secúndum verbum tuum.” Et discéssit ab illa ángelus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut