Lc 1,39,-47
Exsúrgens autem María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iudæ et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna et dixit: “ Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ crédidit, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt ei a Dómino ”. Et ait María: “ Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel