The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1,39-56)
   
   Exsúrgens María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iúdæ et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eíus, et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna et dixit: “Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ crédidit, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt ei a Dómino.” Et ait María: “Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eíus, et misericórdia eíus in progénies et progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Ábraham et sémini eíus in sǽcula.” Mansit autem María cum illa quasi ménsibus tribus et revérsa est in domum suam.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut