Feria VI 20 Novembris 2026, Hebdomada XXXIII per annum,
    Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1,67-79)
   
   In illo témpore : Zacharías pater Ioánnis implétus est Spíritu Sancto et prophetávit dicens: " Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui, sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum eíus, salútem ex inimícis nostris et de manu ómnium, qui odérunt nos; ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris et memorári testaménti sui sancti, iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eíus, ad dandam sciéntiam salútis plebi eíus in remissiónem peccatórum eórum, per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitábit nos óriens ex alto, illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis ".
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut