Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (10,1-9)
In illo tempore: Designávit Dóminus álios septuagínta duos et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: “Méssis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: ‘Pax huic dómui.’ Et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes et bibéntes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte, quæ apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: ‘Appropinquávit in vos regnum Dei.’
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel