Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (10,25-37)
In illo tempore: Ecce quidam legis péritus surréxit tentans Iesum dicens: “Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo?” At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quómodo legis?” Ille autem respóndens dixit: “Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex ómnibus víribus tuis et ex omni mente tua et próximum tuum sicut teípsum.” Dixítque illi: “Récte respondísti; hoc fac et vives.” Ille autem, volens iustificáre seípsum, dixit ad Iésum: “Et quis est meus próximus?” Suscípiens autem Iésus dixit: “Hómo quidam descendébat ab Ierusálem in Iéricho et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum et, plagis impósitis, abiérunt, semivívo relícto. Áccidit autem, ut sacérdos quidam descénderet eádem via et, viso illo, præterívit; simíliter et Levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum et videns eum misericórdia motus est, et apprópians alligávit vúlnera eíus infúndens óleum et vinum; et impónens illum in iuméntum suum duxit in stábulum et curam eíus egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário et ait: ‘Cúram illíus habe, et, quodcúmque supererogáveris, ego, cum redíero, reddam tibi.’ Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes?” At ille dixit: “Qui fecit misericórdiam in illum.” Et ait illi Iésus: “Váde et tu fac simíliter.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel