Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (10,38-42)
In illo tempore: Intrávit Iesus in quoddam castéllum, et múlier quædam Martha nómine excépit illum. Et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini audiébat verbum illíus. Martha autem satagébat circa frequens ministérium; quæ stetit et ait: “Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? Dic ergo illi, ut me adiúvet.” Et respóndens dixit illi Dóminus: “Mártha, Martha, sollícita es et turbáris erga plúrima, porro unum est necessárium; María enim óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel