Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (11,15-26)
In illo tempore: cum eicisset Iesus demonium, dixérunt quidam ex turba: "In Beélzebul príncipe dæmoniórum éicit dæmónia.” Et álii tentántes signum de cælo quærébant ab eo. Ipse autem sciens cogitatiónes eórum dixit eis: “Omne regnum in seípsum divísum desolátur, et domus supra domum cadit. Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ipsíus? Quia dícitis in Beélzebul eícere me dæmónia. Si autem ego in Beélzebul eício dæmónia, fílii vestri in quo eíciunt? Ídeo ipsi iúdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei eício dæmónia, profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet; si autem fórtior illo supervéniens vícerit eum, univérsa arma eíus áuferet, in quibus confidébat, et spólia eíus distríbuet. Qui non est mecum, advérsum me est; et, qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, perámbulat per loca inaquósa quærens réquiem; et non invéniens dicit: ‘Revértar in domum meam unde exívi.’ Et cum vénerit, invénit scopis mundátam et exornátam. Et tunc vadit et assúmit septem álios spíritus nequióres se, et ingréssi hábitant ibi; et sunt novíssima hóminis illíus peióra prióribus.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel