The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria II 25 Maii 2026, Hebdomada VIII per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (11,5-13)
   
   In illo tempore: Ait Iesus ad discipulos: “Quis vestrum habébit amícum et ibit ad illum média nocte et dicet illi: ‘Ámice, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo, quod ponam ante illum’; et ille de intus respóndens dicat: ‘Noli mihi moléstus esse; iam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli; non possum súrgere et dare tibi.’ Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amícus eíus sit, propter improbitátem tamen eíus surget et dabit illi, quotquot habet necessários. Et ego vobis dico: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit; et, qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. Quem autem ex vobis patrem fílius petíerit piscem, numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum, numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare fíliis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit Spíritum Sanctum peténtibus se.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut