The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (12,1-7)
   
   In illo tempore: Multis turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, cœpit Iesus dícere ad discípulos suos primum: “Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur, neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine audiéntur; et, quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus et post hæc non habent ámplius, quod fáciant. Osténdam autem vobis quem timeátis: Timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: Hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipúndio? Et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo. Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte timére; multis passéribus pluris estis.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut