Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (12,13-21)
In illo tempore: Ait quidam Iesu de turba: “Magíster, dic fratri meo, ut dívidat mecum hereditátem.” At ille dixit ei: “Hómo, quis me constítuit iúdicem aut divisórem super vos?” Dixítque ad illos: “Vidéte et cavéte ab omni avarítia, quia si cui res abúndant, vita eíus non est ex his, quæ póssidet.” Dixit autem similitúdinem ad illos dicens: “Hóminis cuiúsdam dívitis úberes fructus ager áttulit. Et cogitábat intra se dicens: ‘Quid fáciam, quod non hábeo, quo cóngregem fructus meos?’ Et dixit: ‘Hoc fáciam: déstruam hórrea mea et maióra ædificábo et illuc congregábo omne tríticum et bona mea; et dicam ánimæ meæ: Ánima, habes multa bona pósita in annos plúrimos; requiésce, cómede, bibe, epuláre.’ Dixit autem illi Deus: ‘Stúlte! Hac nocte ánimam tuam repétunt a te; quæ autem parásti, cuíus erunt?’ Sic est qui sibi thesaurízat et non fit in Deum dives.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel