Luc (12,35-40)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis, ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti, servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes. Amen dico vobis, quod præcínget se et fáciet illos discúmbere et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt illi. Hoc autem scitóte, quia, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis venit.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel