Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (12,39-48)
Hoc autem scitóte, quia, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, non síneret perfódi domum suam. Et vos estóte párati, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis venit ”. Ait autem Petrus: “ Dómine, ad nos dicis hanc parábolam an et ad omnes? ”. Et dixit Dóminus: “ Quis putas est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuet dóminus super famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, invénerit ita faciéntem. Vere dico vobis: Supra ómnia, quæ póssidet, constítuet illum. Quod si díxerit servus ille in corde suo: “Moram facit dóminus meus veníre”, et cœ́perit percútere púeros et ancíllas et édere et bíbere et inebriári, véniet dóminus servi illíus in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dívidet eum partémque eius cum infidélibus ponet. Ille autem servus, qui cognóvit voluntátem dómini sui et non præparávit vel non fecit secúndum voluntátem eius, vapulábit multis; qui autem non cognóvit et fecit digna plagis, vapulábit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quærétur ab eo; et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel