The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (13,22-30)
   
   In illo tempore: Ibat Iesus per civitátes et castélla docens et iter fáciens in Hierosólymam. Ait autem illi quidam: “Dómine, pauci sunt, qui salvántur?” Ipse autem dixit ad illos: “Conténdite intráre per angústam portam, quia multi, dico vobis, quærent intráre et non póterunt. Cum autem surréxerit pater famílias et cláuserit óstium, et incipiétis foris stare et pulsáre óstium dicéntes: ‘Dómine, áperi nobis’; et respóndens dicet vobis: ‘Néscio vos unde sitis.’ Tunc incipiétis dícere: ‘Manducávimus coram te et bíbimus, et in platéis nostris docuísti’; et dicet loquens vobis: ‘Néscio vos unde sitis; discédite a me, omnes operárii iniquitátis.’ Ibi erit fletus et stridor déntium, cum vidéritis Ábraham et Ísaac et Iácob et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras. Et vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro et accúmbent in regno Dei. Et ecce sunt novíssimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novíssimi.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut