Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (14,15-24)
In illo tempore: Dixit ad Iesum quidam de simul discumbentibus: “Beátus, qui manducábit panem in regno Dei.” At ipse dixit ei: “Hómo quidam fecit cenam magnam et vocávit multos; et misit servum suum hora cenæ dícere invitátis: ‘Vénite, quia iam parátum est.’ Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: ‘Víllam emi et necésse hábeo exíre et vidére illam; rogo te, habe me excusátum.’ Et alter dixit: ‘Íuga boum emi quinque et eo probáre illa; rogo te, habe me excusátum.’ Et álius dixit: ‘Uxórem duxi et ídeo non possum veníre.’ Et revérsus servus nuntiávit hæc dómino suo. Tunc irátus pater famílias dixit servo suo: ‘Exi cito in platéas et vicos civitátis et páuperes ac débiles et cæcos et claudos íntroduc huc.’ Et ait servus: ‘Dómine, factum est, ut imperásti, et adhuc locus est.’ Et ait dóminus servo: ‘Exi in vias et sæpes, et compélle intráre, ut impleátur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virórum illórum, qui vocáti sunt, gustábit cenam meam.’”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel