The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria II 25 Maii 2026, Hebdomada VIII per annum,
    Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (16,1-13)
   
   In illo témpore: Dicébat Iesus ad discípulos suos: «Homo quidam erat dives qui habébat vílicum, et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum et ait illi: “Quid hoc áudio de te? Redde ratiónem vilicatiónis tuæ; iam enim non póteris vilicáre”. Ait autem vílicus intra se: “Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me vilicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut cum amótus fúero a vilicatióne recípiant me in domos suas”. Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: “Quantum debes dómino meo?” At ille dixit: “Centum cados ólei”. Dixítque illi: “Accípe cautiónem tuam et sede cito, scribe quinquagínta”. Deínde álii dixit: “Tu vero quantum debes?” Qui ait: “Centum coros trítici”. Ait illi: “Accípe lítteras tuas et scribe octogínta”. Et laudávit dóminus vílicum iniquitátis quia prudénter fecísset: quia fílii huius sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: “Fácite vobis árnicas de mammóna iniquitátis; ut cum defécerit recípiant vos in ætérna tabernácula. Qui fidélis est in mínimo, et in maióri fidélis est, et qui in módico iníquus est, et in maióri iníquus est. Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis, quod verum est quis credet vobis? Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est quis dabit vobis? Nemo servus potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódiet et álterum díliget, aut uni adhærébit et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ».
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut