The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (22,1-14)
   
   In illo témpore: Respóndens Iésus dixit íterum in parábolis princípibus sacerdótum et senióribus dicens: “Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos dicens: ‘Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa, et ómnia paráta; veníte ad núptias.’ Illi autem neglexérunt et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam; réliqui vero tenuérunt servos eíus et contumélia afféctos occidérunt. Rex autem irátus est et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: ‘Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni; ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias.’ Et egréssi servi illi in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos; et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli et ait illi: ‘Ámice, quómodo huc intrásti, non habens vestem nuptiálem?’ At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: ‘Ligáte pedes eíus et manus et míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.’ Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut