The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (17,11-19)
   
   In illo témpore: Factum est, dum Iesus iret in Ierusálem, et ipse transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe et levavérunt vocem dicéntes: “Iésu præcéptor, miserére nostri!” Quos ut vidit, dixit: “Ite, osténdite vos sacerdótibus.” Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia sanátus est, regréssus est cum magna voce magníficans Deum et cécidit in fáciem ante pedes eíus grátias agens ei; et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Iésus dixit: “Nónne decem mundáti sunt? Et novem ubi sunt? Non sunt invénti qui redírent, ut darent glóriam Deo, nisi hic alienígena?” Et ait illi: “Súrge, vade; fides tua te salvum fecit.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut