Feria VI 9 Octobris 2026, Hebdomada XXVII per annum,
   Lc 2, 21-24
   
   Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur, vocátum est nomen eius Iesus, quod vocátum est ab ángelo, priúsquam in útero conciperétur. Et postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt illum in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: “ Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur ”, et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini: par túrturum aut duos pullos columbárum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut