Feria VI 9 Octobris 2026, Hebdomada XXVII per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (2,36-40)
   
   In illo témpore: erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser. Hæc procésserat in diébus multis et víxerat cum viro annis septem a virginitáte sua; et hæc vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quæ non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et hæc ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ierusálem. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia; et grátia Dei erat super illum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut