Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (21,29-33)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis similitudinem: “Vidéte ficúlneam et omnes árbores cum iam germináverint, vidéntes vosmetípsi scitis quia iam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis: Non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt."
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel