The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Luc (21,5-19)
   
   In illo tempore: quibúsdam dicéntibus de templo, quod lapídibus bonis et donis ornátum, esset dixit Iesus: “Hæc quæ vidétis, vénient dies, in quibus non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur.” Interrogavérunt autem illum dicéntes: “Præcéptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum, cum fíeri incípient?” Qui dixit: “Vidéte, ne seducámini. Multi enim vénient in nómine meo dicéntes: ‘Ego sum’ et: ‘Témpus appropinquávit.’ Nolíte ergo ire post illos. Cum autem audiéritis próelia et seditiónes, nolíte terréri; opórtet enim primum hæc fíeri, sed non statim finis.” Tunc dicébat illis: “Súrget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum; et terræ motus magni et per loca fames et pestiléntiæ erunt, terrorésque et de cælo signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia inícient vobis manus suas et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, et trahémini ad reges et prǽsides propter nomen meum; contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis; ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere vel contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem et a paréntibus et frátribus et cognátis et amícis, et morte affícient ex vobis, et éritis ódio ómnibus propter nomen meum. Et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut