The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (22,24-30)
   
   In illo tempore: Facta est conténtio inter Apóstolos, quis eórum viderétur esse maíor. Dixit autem Iesus eis: “Reges géntium dominántur eórum; et, qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non sic, sed qui maíor est in vobis, fiat sicut iúnior; et, qui præcéssor est, sicut ministrátor. Nam quis maíor est: qui recúmbit, an qui minístrat? Nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat. Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis; et ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo et sedeátis super thronos iudicántes duódecim tribus Israel.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
Retour en haut