Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (24,1-12)
Prima sabbatórum, valde dilúculo venérunt muliéres ad monuméntum portántes quæ paráverant arómata. Et invenérunt lapidem revolútum a monuménto, et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini lesu. Et factum est, dum mente hæsitárent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. Cum timérent autem, et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: « Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locutus est vobis cum adhuc in Galilǽea esset, dicens : "Opórtet Filium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum et crucifígi et die tértia resúrgere" » . Et recordátæ sunt verbórum eius, et regréssræ a monuménto nuntiavérunt hæc ómnia illis Undecim et céteris omnibus. Erat autem Maria Magdaléne et loánna et María lacóbi; et céteræ cum eis dicébant ad Apóstolos hæc. Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credébant illis. Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum, et procúmbens videt linteámina sola; et rédiit ad sua, mirans quod factum fúerat.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel