The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Conclúsio sancti Evangélii secúndum Lucam (24,46-53)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: “Sic scriptum est, Christum pati et resúrgere a mórtuis die tértia, et prædicári in nómine eíus pæniténtiam in remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Ierusálem. Vos estis testes horum. Et ecce ego mitto promíssum Patris mei in vos; vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtútem ex alto.” Edúxit autem eos foras usque in Bethániam et, elevátis mánibus suis, benedíxit eis. Et factum est, dum benedíceret illis, recéssit ab eis et ferebátur in cælum. Et ipsi adoravérunt eum et regréssi sunt in Ierusálem cum gáudio magno et erant semper in templo benedicéntes Deum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut