The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (3,10-18)
   
   In illo tempore: Interrogábant turbæ Ioannem dicéntes: “Quid ergo faciémus?” Respóndens autem dicébat illis: “Qui habet duas túnicas, det non habénti; et, qui habet escas, simíliter fáciat.” Venérunt autem et publicáni, ut baptizaréntur, et dixérunt ad illum: “Magíster, quid faciémus?” At ille dixit ad eos: “Nihil ámplius quam constitútum est vobis, faciátis.” Interrogábant autem eum et mílites dicéntes: “Quid faciémus et nos?” Et ait illis: “Néminem concutiátis neque calúmniam faciátis et conténti estóte stipéndiis vestris.” Existimánte autem pópulo et cogitántibus ómnibus in córdibus suis de Ioánne, ne forte ipse esset Christus, respóndit Ioánnes dicens ómnibus: “Ego quidem aqua baptízo vos. Venit autem fórtior me, cuíus non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum eíus: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni; cuíus ventílabrum in manu eíus ad purgándam áream suam et ad congregándum tríticum in hórreum suum, páleas autem combúret igni inexstinguíbili.” Multa quidem et ália exhórtans evangelizábat pópulum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut