The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (4,38-44)
   
   In illo tempore: Surgens Iesus de synagóga introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magna febri; et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam imperávit febri, et dimísit illam; et contínuo surgens ministrábat illis. Cum sol autem occidísset, omnes, qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum; at ille síngulis manus impónens curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: “Tu es Fílius Dei.” Et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die, egréssus ibat in desértum locum; et turbæ requirébant eum et venérunt usque ad ipsum et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: “Et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei, quia ídeo missus sum.” Et erat prǽdicans in synagógis Iudǽæ.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut