The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (6,27-38)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: vobis dico, qui audítis: Dilígite inimícos vestros, bene fácite his, qui vos odérunt; benedícite male dicéntibus vobis, oráte pro calumniántibus vos. Ei, qui te pércutit in maxíllam, præbe et álteram; et ab eo, qui aufert tibi vestiméntum, étiam túnicam noli prohibére. Omni peténti te tríbue; et ab eo, qui aufert, quæ tua sunt, ne repétas. Et prout vultis, ut fáciant vobis hómines, fácite illis simíliter. Et si dilígitis eos, qui vos díligunt, quæ vobis est grátia? Nam et peccatóres diligéntes se díligunt. Et si bene fecéritis his, qui vobis bene fáciunt, quæ vobis est grátia? Si quidem et peccatóres idem fáciunt. Et si mútuum dedéritis his, a quibus sperátis recípere, quæ vobis grátia est? Nam et peccatóres peccatóribus fenerántur, ut recípiant æquália. Verúmtamen dilígite inimícos vestros et bene fácite et mútuum date nihil desperántes; et erit merces vestra multa, et éritis fílii Altíssimi, quia ipse benígnus est super ingrátos et malos. Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Et nolíte iudicáre et non iudicabímini; et nolíte condemnáre et non condemnabímini. Dimíttite et dimittémini; date, et dábitur vobis: mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum; eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut