Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (6,39-42)
In illo tempore: Dixit Iesus discípulis suis similitúdinem: “Númquid potest cæcus cæcum dúcere? Nonne ambo in fóveam cadent? Non est discípulus super magístrum; perféctus autem omnis erit sicut magíster eíus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Quómodo potes dícere fratri tuo: ‘Fráter, sine eíciam festúcam, quæ est in óculo tuo’, ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éice primum trabem de óculo tuo et tunc perspícies, ut edúcas festúcam, quæ est in óculo fratris tui.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel