Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (6,43-49)
In illo tempore: Dicebat Iesus discípulis suis: Non est arbor bona fáciens fructum malum, neque íterum arbor mala fáciens fructum bonum. Unaquǽque enim arbor de fructu suo cognoscítur; neque enim de spinis cólligunt ficus, neque de rubo vindémiant uvam. Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundántia enim cordis os eíus lóquitur. Quid autem vocátis me: ‘Dómine, Dómine’, et non fácitis, quæ dico? Omnis, qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram; inundatióne autem facta, illísum est flumen dómui illi et non pótuit eam movére; bene enim ædificáta erat. Qui autem audívit et non fecit, símilis est hómini ædificánti domum suam supra terram sine fundaménto; in quam illísus est flúvius, et contínuo cécidit, et facta est ruína domus illíus magna."
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel