Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (6,6-11)
Factum est in álio sábbato, ut intráret Iesus in synagógam et docéret; et erat ibi homo, et manus eíus dextra erat árida. Observábant autem illum scribæ et pharisǽi, si sábbato curáret, ut invenírent accusáre illum. Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum et ait hómini, qui habébat manum áridam: “Súrge et sta in médium.” Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iésus: “Intérrogo vos, si licet sábbato bene fácere an male; ánimam salvam fácere an pérdere?” Et circumspéctis ómnibus illis, dixit illi: “Exténde manum tuam.” Et fecit; et restitúta est manus eíus. Ipsi autem repléti sunt insipiéntia et colloquebántur ad ínvicem quidnam fácerent Iésu.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel