The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (7,36-50)
   
   In illo tempore: Rogábat autem illum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo; et ingréssus domum pharisǽi discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accúbuit in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti; et stans retro secus pedes eíus flens lácrimis cœpit rigáre pedes eíus et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes eíus et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset prophéta, sciret útique quæ et qualis múlier, quæ tangit eum, quia peccátrix est.” Et respóndens Iésus dixit ad illum: “Simon, hábeo tibi áliquid dícere.” At ille ait: “Magíster, dic.” “Duo debitóres erant cuídam feneratóri: unus debébat denários quingéntos, álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eórum plus díliget eum?” Respóndens Simon dixit: “Ǽstimo quia is, cui plus donávit.” At ille dixit ei: “Récte iudicásti.” Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: “Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam: aquam pédibus meis non dedísti; hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Ósculum mihi non dedísti; hæc autem, ex quo intrávi, non cessávit osculári pedes meos. Óleo caput meum non unxísti; hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remíssa sunt peccáta eíus multa, quóniam diléxit multum; cui autem minus dimíttitur, minus díligit.” Dixit autem ad illam: “Remíssa sunt peccáta tua.” Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: “Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit?” Dixit autem ad mulíerem: “Fides tua te salvam fecit; vade in pace!”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut