Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,11b-17)
In illo témpore: Loquebátur Iesus turbis de Regno Dei, et eos qui cura indigébant, sanábat. Dies autem cœ́perat declináre; et accedéntes Duódecim dixérunt illi: «Dimítte turbam ut eúntes in castélla villásque, quæ circa sunt, devértant et invéniant escas, quia hic in loco desérto sumus». Ait autem ad illos: «Vos date illis manducáre». At illi dixérunt: «Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eámus et emámus in omnem hanc turbam escas». Erant enim fere viri quinque mília. Ait autem ad discípulos suos: «Fácite illos discúmbere per convívia ad quinquagénos». Et ita fecérunt, et discúmbere fecérunt omnes. Accéptis autem quinque pánibus et duóbus píscibus, respéxit in cælum et benedíxit illis et fregit et dabat discípulis suis ut pónerent ante turbam. Et manducavérunt et saturáti sunt omnes; et subIátum est quod supérfuit illis, fragmentórum cóphini duódecim.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel