Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,18-22)
In illo tempore : Factum est, cum Iesus solus esset orans, erant cum illo discípuli, et interrogávit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbæ?” At illi respondérunt et dixérunt: “Ioánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero: Prophéta unus de prióribus surréxit.” Dixit autem illis: “Vos autem quem me esse dícitis?” Respóndens Petrus dixit: “Chrístum Dei.” At ille íncrepans illos præcépit, ne cui dícerent hoc, dicens: “Opórtet Fílium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et princípibus sacerdótum et scribis et occídi et tértia die resúrgere.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel