Feria III 6 Octobris 2026, Hebdomada XXVII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Brunonis, presbyteri
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,46-50)
   
   In illo tempore: Intrávit cogitátio in discípulos, quis eórum maíor esset. At Iésus sciens cogitatiónem cordis illórum, apprehéndens púerum státuit eum secus se et ait illis: “Quicúmque suscéperit púerum istum in nómine meo, me récipit; et, quicúmque me recéperit, récipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maíor est.” Respóndens autem Ioánnes dixit: “Præcéptor, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem dæmónia et prohibúimus eum, quia non séquitur nobíscum.” Et ait ad illum Iésus: “Nólite prohibére; qui enim non est advérsus vos, pro vobis est.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut