Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10,1-12)
In illo tempore: Exsurgens Iesus venit in fines Iudǽæ ultra Iordánem; et convéniunt íterum turbæ ad eum, et, sicut consuéverat, íterum docébat illos. Et accedéntes pharisǽi interrogábant eum, si licet viro uxórem dimíttere, tentántes eum. At ille respóndens dixit eis: “Quid vobis præcépit Móyses?” Qui dixérunt: “Móyses permísit libéllum repúdii scríbere et dimíttere.” Iésus autem ait eis: “Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis præcéptum istud. Ab inítio autem creatúræ másculum et féminam fecit eos. Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem et adhærébit ad uxórern suam, et erunt duo in carne una; ítaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet.” Et domo íterum discípuli de hoc interrogábant eum. Et dicit illis: “Quicúmque dimíserit uxórem suam et áliam dúxerit, adultérium commíttit in eam; et si ipsa dimíserit virum suum et álii núpserit, mœchátur.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel