Dominica 23 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Mc 12,18-27
   
   In illo témpore: Véniunt ad Iesum sadducǽi, qui dicunt resurrectiónem non esse, et interrogábant eum dicéntes: “ Magíster, Móyses nobis scripsit, ut si cuius frater mórtuus fúerit et relíquerit uxórem et fílium non relíquerit, accípiat frater eius uxórem et resúscitet semen fratri suo. Septem fratres erant: et primus accépit uxórem et móriens non relíquit semen; et secúndus accépit eam et mórtuus est, non relícto sémine; et tértius simíliter; et septem non reliquérunt semen. Novíssima ómnium defúncta est et múlier. In resurrectióne, cum resurréxerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuérunt eam uxórem ”. Ait illis Iesus: “ Non ídeo errátis, quia non scitis Scriptúras neque virtútem Dei? Cum enim a mórtuis resurréxerint, neque nubent neque nubéntur, sed sunt sicut ángeli in cælis. De mórtuis autem quod resúrgant, non legístis in libro Móysis super rubum, quómodo díxerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuórum sed vivórum! Multum errátis ”.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut