Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (2,13-17)
In illo tempore: Egréssus est Iésus rursus ad mare; omnísque turba veniébat ad eum, et docébat eos. Et cum præteríret, vidit Levin Alphǽi sedéntem ad telóneum et ait illi: “Séquere me.” Et surgens secútus est eum. Et factum est, cum accúmberet in domo illíus, et multi publicáni et peccatóres simul discumbébant cum Iésu et discípulis eíus; erant enim multi et sequebántur eum. Et scribæ pharisæórum, vidéntes quia manducáret cum peccatóribus et publicánis, dicébant discípulis eíus: “quáre cum publicánis et peccatóribus mandúcat?” Et Iésus hoc audíto ait illis: “Non necésse habent sani médicum, sed qui male habent; non veni vocáre iústos sed peccatóres.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel