Sabbato 22 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (2,23-28)
   
   Factum est cum Dóminus sábbatis ambuláret per sata, discípuli eíus cœpérunt prǽgredi velléntes spicas. Pharisǽi autem dicébant ei: “Ecce, quid fáciunt sábbatis, quod non licet?” Et ait illis: “Númquam legístis quid fécerit David, quando necessitátem hábuit et esúriit ipse et qui cum eo erant? Quómodo introívit in domum Dei sub Abiáthar príncipe sacerdótum et panes propositiónis manducávit, quos non licet manducáre nisi sacerdótibus, et dedit étiam eis, qui cum eo erant?” Et dicébat eis: “Sabbátum propter hóminem factum est, et non homo propter sábbatum; ítaque dóminus est Fílius hóminis étiam sábbati.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut