Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (3,22-30)
In illo tempore: Scribæ, qui ab Hierosólymis descénderant, dicébant: “Beelzébul habet” et: “In príncipe dǽmonum éicit dæmónia.” Et convocátis eis, in parábolis dicébat illis: “Quómodo potest Sátanas Sátanam eícere? Et si regnum in se dividátur, non potest stare regnum illud; et si domus in semetípsam dispertiátur, non póterit domus illa stare. Et si Sátanas consurréxit in semetípsum et dispertítus est, non potest stare, sed finem habet. Nemo autem potest in domum fortis ingréssus vasa eíus dirípere, nisi prius fortem álliget; et tunc domum eíus dirípiet. Amen dico vobis: Ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta et blasphémiæ, quibus blasphemáverint; qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habet remissiónem in ætérnum, sed reus est ætérni delícti.” Quóniam dicébant: “Spíritum immúndum habet.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel