Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (4,26-34)
In illo témpore: Dicébat Iesus turbis : “Sic est regnum Dei, quemádmodum si homo iáciat seméntem in terram et dórmiat et exsúrgat nocte ac die, et semen gérminet et incréscat, dum nescit ille. Ultro terra fructíficat primum herbam, deínde spicam, deínde plenum fruméntum in spica.Et cum se prodúxerit fructus, statim mittit falcem, quóniam adest messis.” Et dicébat: “Quómodo assimilábimus regnum Dei aut in qua parábola ponémus illud?Sicut granum sinápis, quod cum seminátum fúerit in terra, minus est ómnibus semínibus, quæ sunt in terra;et cum seminátum fúerit, ascéndit et fit maíus ómnibus holéribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eíus aves cæli habitáre.”Et tálibus multis parábolis loquebátur eis verbum, prout póterant audíre; sine parábola autem non loquebátur eis. Seórsum autem discípulis suis disserébat ómnia.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel