The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (6,17-29)
   
   In illo tempore: Heródes misit ac ténuit Ioánnem et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Dicébat enim Ioánnes Heródi: “Non licet tibi habére uxórem fratris tui.” Heródias autem insidiabátur illi et volébat occídere eum nec póterat: Heródes enim metuébat Ioánnem, sciens eum virum iústum et sanctum, et custodiébat eum, et, audíto eo, multum hæsitábat et libénter eum audiébat. Et cum dies opportúnus accidísset, quo Heródes natáli suo cenam fecit princípibus suis et tribúnis et primis Galilǽæ, cumque introísset fília ipsíus Herodíadis et saltásset, plácuit Heródi simúlque recumbéntibus. Rex ait puéllæ: “Péte a me, quod vis, et dabo tibi.” Et iurávit illi multum: “quídquid petíeris a me, dabo tibi, usque ad dimídium regni mei.” Quæ cum exísset, dixit matri suæ: “Quid petam?” At illa dixit: “Cáput Ioánnis Baptístæ.” Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: “Volo ut prótinus des mihi in disco caput Ioánnis Baptístæ.” Et contristátus rex, propter iusiurándum et propter recumbéntes nóluit eam decípere; et statim misso spiculatóre rex præcépit afférri caput eíus. Et ábiens decollávit eum in cárcere et áttulit caput eíus in disco; et dedit illud puéllæ, et puélla dedit illud matri suæ. Quo audíto, discípuli eíus venérunt et tulérunt corpus eíus et posuérunt illud in monuménto.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut