Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (6,34-44)
In illo tempore : Vidit turbam multam Iesus, et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et cœpit docére illos multa. Et cum iam hora multa facta esset, accessérunt discípuli eíus dicéntes: “Desértus est locus hic, et hora iam est multa; dimítte illos, ut eúntes in villas et vicos in circúitu emant sibi, quod mandúcent.” Respóndens autem ait illis: “Dáte illis vos manducáre.” Et dicunt ei: “Eúntes emámus denáriis ducéntis panes et dábimus eis manducáre?” Et dicit eis: “Quot panes habétis? Ite, vidéte.” Et cum cognovíssent, dicunt: “quínque et duos pisces.” Et præcépit illis, ut accúmbere fácerent omnes secúndum contubérnia super víride fenum. Et discubuérunt secúndum áreas per centénos et per quinquagénos. Et accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, íntuens in cælum benedíxit et fregit panes et dabat discípulis suis, ut pónerent ante eos; et duos pisces divísit ómnibus. Et manducavérunt omnes et saturáti sunt; et sustulérunt fragménta duódecim cóphinos plenos, et de píscibus. Et erant, qui manducavérunt panes, quinque mília virórum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel