Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (7,1-13)
In illo tempore: Convéniunt ad Iesum pharisǽi et quidam de scribis veniéntes ab Hierosólymis; et cum vidíssent quosdam ex discípulis eíus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes – pharisǽi enim et omnes Iudǽi, nisi pugíllo lavent manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum; et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt; et ália multa sunt, quæ accepérunt servánda: baptísmata cálicum et urceórum et æramentórum et lectórum – et intérrogant eum pharisǽi et scribæ: “quáre discípuli tui non ámbulant iúxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem?” At ille dixit eis: “Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: ‘Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me; in vanum autem me colunt docéntes doctrínas præcépta hóminum.’ Relinquéntes mandátum Dei tenétis traditiónem hóminum.” Et dicébat illis: “Bene írritum fácitis præcéptum Dei, ut traditiónem vestram servétis. Móyses enim dixit: ‘Honóra patrem tuum et matrem tuam’ et: ‘Qui maledíxerit patri aut matri, morte moriátur’; vos autem dícitis: ‘Si díxerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcúmque ex me tibi profúerit’, ultra non permíttitis ei fácere quidquam patri aut matri rescindéntes verbum Dei per traditiónem vestram, quam tradidístis; et simília huiúsmodi multa fácitis.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel