Léctio sancti Evangélii secundum Marcum (7,14-23)
In illo tempore: Advocáta íterum Iesus turba, dicébat illis: “Áudite me, omnes, et intellégite: Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre; sed quæ de hómine procédunt, illa sunt, quæ coínquinant hóminem!” Si quis habet aures audiéndi, áudiat. Et cum introísset in domum a turba, interrogábant eum discípuli eíus parábolam. Et ait illis: “Sic et vos imprudéntes estis? Non intellégitis quia omne extrínsecus intróiens in hóminem non potest eum coinquináre, quia non íntroit in cor eíus sed in ventrem et in secéssum exit?”, purgans omnes escas. Dicébat autem: “Quod de hómine exit, illud coínquinat hóminem; ab intus enim de corde hóminum cogitatiónes malæ procédunt, fornicatiónes, furta, homicídia, adultéria, avarítiæ, nequítiæ, dolus, impudicítia, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia: ómnia hæc mala ab intus procédunt et coínquinant hóminem.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel