Feria II 24 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio sancti Evangélii secundum Marcum (8,1-10)
   
   In illis diébus íterum cum turba multa esset nec habérent, quod manducárent, convocátis Iesus discípulis, ait illis: “Miséreor super turbam, quia iam tríduo sústinent me nec habent, quod mandúcent; et si dimísero eos ieiúnos in domum suam, defícient in via; et quidam ex eis de longe venérunt.” Et respondérunt ei discípuli sui: “Unde istos póterit quis hic saturáre pánibus in solitúdine?” Et interrogábat eos: “Quot panes habétis?” Qui dixérunt: “Séptem.” Et prǽcipit turbæ discúmbere supra terram; et accípiens septem panes, grátias agens fregit et dabat discípulis suis, ut appónerent; et apposuérunt turbæ. Et habébant piscículos paucos; et benedícens eos, iússit hos quoque appóni. Et manducavérunt et saturáti sunt; et sustulérunt, quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem quasi quáttuor mília. Et dimísit eos. Et statim ascéndens navem cum discípulis suis venit in partes Dalmanútha.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut